21. III. Quod Reformatores antesignani, Lutherus, Melanchthon et Calvinus, omnia Dogmata de Trinitate Personarum in Divinitate, de Peccato Originali, de Imputatione meriti Christi, et de Justificatione per fidem, qualia tunc erant et fuerant apud Romano--Catholicos, retinuerint, sed quod Charitatem seu Bona Opera separaverint a fide illa, et declaraverint illa non simul salvifica, propter finem ut a Romano--Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur.