Brief Exposition (Stanley) n. 23

Previous Number Next Number See English 

23. Synodus Tridentina de Fide justificante tradit haec "Perpetuus Ecclesiae Catholicae consensus fuit, quod Fides sit humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium venire," videatur supra n. 5 (a). Tum quod Fides sit ex auditu Verbi Dei, n. 4 (c). Quod autem Romano--Catholica illa Synodus conjunxerit fidem et charitatem, seu fidem et bona opera, ex adductis supra n. 4, 5, 7, 8. plene videri potest. Quod autem Ecclesiae Reformatae ab Antesignanis suis separaverint illa declarando salvificum in fide, et non simul in charitate seu operibus, propter finem ut a Romano--Catholicis quoad ipsa essentialia Ecclesiae, quae sunt Fides et Charitas, divellerentur, ab ipsis Antesignanis supra nominatis aliquoties audivi ut et quod separationem illam constabiliverint per haec "Quod nemo possit bonum, quod confert ad salutem, ex se facere; nec possit implere legem;" tum ne per illa meritum hominis intret fidem. Quod ex his principiis et propter illum finem, excluserint bona charitatis a fide{1} et sic etiam a salute, constat, ex allatis e FORMULA CONCORDIAE supra n. 12; inter quae haec sunt "Quod Fides non justificet, quatenus a Charitate, ut Pontificii{2} loquuntur, formata est, n. 12. (b). Quod rejicienda sit positio, quod bona Opera sint necessaria ad salutem propter plures causas, et quoque quia acceptantur a Papistis ad malam causam fulciendam, n. 12. (h). Quod merito rejiciendum sit Tridentinae Synodi decretum, quod bona opera salutem et fidem conservent et retineant," n. 12. (n); praeter plura ibi. Quod tamen usque Reformati conjungant fidem et charitatem in unum salvificum simul, cum sola differentia qualitatis operum, in Lemmate subsequente videbitur. @1. a fide pro fide a.$ @2. Pontificii pro Pontificli.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church