Brief Exposition (Stanley) n. 12

Previous Number Next Number See English 

12. DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM ABSQUE OPERIBUS LEGIS, PARTICULARIA EX FORMULA CONCORDIAE. (a) Quod fides imputetur ad justitiam sine operibus, propter Meritum Christi quod fides apprehendit, p. 78, 79, 80, 584, 689. (b) Quod charitas Fidem, quae justificat, sequatur, sed quod Fides non justificet, quatenus a charitate, ut Pontificii loquuntur, formata est, p. 81, 89, 94, 117, 688, 691, App. 169. (c) Quod non praecedens contritio, nec sequens renovatio et sanctificatio, neque bona opera tunc, ad negotium justitiae fidei pertineant, p. 688, 689. (d) Quod stultum sit somniare, quod Opera Secundae Tabulae Decalogi coram Deo justificent, per illam enim agimus cum hominibus, non proprie cum Deo, et in justificatione agendum est cum Deo, et placanda ejus ira, p. 102. (e) Si quis credit se ideo consequi remissionem peccatorum quia charitatem habet, afficit contumelia Christum, quia est fiducia propriae justitiae impia et inanis, p. 87, 89. (f) Quod bona Opera prorsus excludenda sint, dum de justificatione et vita aeterna agitur, p. 589. (g) Quod bona opera non sint necessaria ut causa meritoria salutis, et quod actum justificationis non ingrediantur, p. 589, 590, 702, 704. App. p. 173. (h) Quod rejicienda sit positio, quod bona opera necessaria sint ad Salutem, quia hoc eripit consolationem Evangelii, occasionem praebet dubitationi de Dei gratia, affert opinionem de propria justitia, et quia acceptantur a Papistis ad malam causam fulciendam, p. 704. (i) Rejicitur et damnatur phrasis, quod bona opera necessaria sint ad salutem, p. 591. (k) Quod Phrases de bonis Operibus ad salutem necessariis non docendae et defendendae sint, sed potius ab Ecclesiis falsae explodendae et rejiciendae, p. 705. (l) Quod Opera, quae non a vera fide proficiscuntur, revera coram Deo sint peccata, hoc est, peccatis contaminata, quoniam mala arbor non potest bonos fructus ferre. p. 700. (m) Quod fides et salus non conserventur nec retineantur per bona opera, quia sunt modo testimonia, quod Spiritus Sanctus praesens sit, et in nobis habitet, p. 590, 705. App. 174. (n) Quod merito rejiciendum sit Tridentinae Synodi decretum, quod bona opera salutem conservent, aut quod apprehensa fidei justitia, aut ipsa fides per nostra opera vel toto vel saltem in parte retineatur et conservetur, p. 707.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church