Brief Exposition (Stanley) n. 11

Previous Number Next Number See English 

11. DE JUSTIFICATIONE PER FIDEM. COMMUNIA sunt haec: (a) Quod per Verbum et Sacramenta donetur Spiritus Sanctus, qui fidem efficit ubi et quando visum est, in iis qui Evangelium audiunt. (b) Quod consequantur ordine, Contritio, Justificatio per fidem, Innovatio, et bona Opera; quod illa probe distinguenda sint; et quod contritio et bona opera nihil ad salutem conferant, sed sola fides. (c) Quod Justificatio per solam fidem sit remissio peccatorum, absolutio a damnatione, reconciliatio Patris, adoptio in filios, et quod hoc fiat per imputationem meriti seu justitiae Christi. (d) Quod inde fides sit ipsa illa justitia, qua coram Deo justi reputamur, et quod sit fiducia in gratiam et confidentiam. (e) Quod Renovatio quae sequitur, sit vivificatio, regeneratio et sanctificatio. (f) Quod Renovationem illam sequantur bona opera, quae sunt fructus fidei, in se opera Spiritus. (g) Quod fides illa per gravia mala amittatur. COMMUNIA DE LEGE ET EVANGELIO sunt haec. (h) Quod probe distinguendum sit inter Legem et Evangelium, ac inter opera Legis et opera Spiritus, quae sunt Fructus fidei. (i) Quod Lex sit doctrina, quae ostendit, quod homo in peccatis sit, et sic in damnatione, et in ira Dei, quae inde perterrefacit, et quod Evangelium sit doctrina de Expiatione peccatorum et damnationis per Christum, et sic consolationis. (k) Quod tres usus Legis sint, impios coercere, homines ad agnitionem peccatorum adducere, ac docere renatos vitae regulas. (l) Quod Renati in lege sint, non autem sub lege, sed sub gratia. (m) Quod Renati se in Lege exercere debeant, quia quamdiu in Mundo vivunt, a carne irritantur ad peccandum, at quod post mortem puri et perfecti fiant. (n) Quod Renati etiam arguantur a Spiritu Sancto, et quod luctentur vario modo, sed tamen quod faciant Legem sponte, et quod sic filii Dei in Lege vivant. (o) Quod apud non renatos velamen Mosis adhuc ante oculos maneat, et quod vetus Adam dominetur, sed quod apud Renatos velamen Mosis ablatum sit, et quod vetus Adam mortificatus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church