Brief Exposition (Stanley) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. DE FRUCTIBUS FIDEI, PARTICULARIA EX FORMULA CONCORDIAE. (a) Quod discrimen inter Opera Legis, et inter Opera Spiritus, observandum sit; et quod Opera, quae Renatus libero et prompto Spiritu agit, non sint opera Legis, sed opera Spiritus, qui sunt fructus fidei; quia Renati non sub lege sunt, sed sub gratia, p. 589, 590, 721, 722. (b) Quod bona opera sint fructus paenitentiae, p. 12. (c) Quod Renati per fidem accipiant novam vitam, novos affectus, et nova Opera, et quod haec sint ex fide in paenitentia, p. 134. (d) Quod homo post conversionem et justificationem incipiat renovari mente, et demum intellectu, et quod tunc ejus voluntas in quotidianis paenitentiae exercitiis non sit otiosa, p. 582, 673, 700. (e) Quod tam ob peccatum originale, quam ob peccata actualia paenitentia agenda sit, p 321. App. p. 159. (f) Quod paenitentia in Christianis duret usque ad mortem, quia luctantur cum peccato residuo in carne per totam vitam, p. 327. (g) Quod oporteat Legem decalogi in nobis inchoari, ac magis et magis fieri, p. 85, 86. (h) Quod Renati tametsi a maledictione legis liberati sunt, usque tamen in Lege Divina se exercere debeant, p. 718. (i) Quod Renati non sine lege sint, et tamen non sub lege, nam secundum legem Domini vivunt, p. 722. (k) Quod Lex renatis debeat esse norma religionis, p. 596; 717. App. p. 156. (l) Quod Renati faciant bona opera non coacte sed sponte et libere, quasi nullum praeceptum accepissent, nullas minas audivissent, et nullam remunerationem exspectavissent, p. 596, 701. (m) Quod apud hos fides in agendo semper occupata sit, et qui ita bona non operatur, vera fide careat, nam ubi fides ibi bona opera, p. 701. (n) Quod charitas et boni fructus sequantur fidem et regenerationem, p. 121, 122, 171, 188, 692. (o) Bene conveniunt et sunt connexa inseparabiliter fides et opera, sed sola fides apprehendit benedictionem sine operibus, et tamen non est sola; inde est quod fides sine operibus sit mortua, p. 692, 693. (p) Quod postquam homo per fidem est justificatus, vera illa et viva fides per charitatem sit efficax, nam bona opera fidem justificantem semper sequuntur, et una cum illa. certissime deprehenduntur; fides enim nunquam sola est, quin charitatem et spem secum habeat, p. 556. (q) Fatemur, quod ubi non sequuntur bona opera, ibi fides falsa et non vera sit, p. 336. (r) Quod impossibile sit bona opera a fide separare, sicut non calorem et lucem ab igne, p. 701. (s) Quod quia vetus Adam in ipsa natura semper inhaeret, Renati assidua legis admonitione, doctrina, comminationibus, et quoque castigationibus opus habeant, arguuntur enim et corripiuntur per legem a Spiritu Sancto, p. 719, 720, 721. (t) Quod Renati cum vetere Adamo luctaturi sint, et quod pars carnis ab exhortationibus, minis et plagis coercenda sit, quoniam renovatio vitae per fidem in hac vita modo inchoatur, p. 595, 596, 724. (u) Quod maneat perpetua lucta inter carnem et spiritum in electis et vere renatis, p. 675, 679. (x) Quod Christus annuntiet remissionem peccatorum bonis operibus, est quia sequuntur reconciliationem, tum quia fructus boni necessario sequi debent, et quia sunt signa promissionis, p. 116, 117. (y) Quod fides salvans in illis non sit in quibus non charitas, nam charitas fructus est, qui veram fidem certissime et necessario sequitur, p. 688. (z) Quod bona opera sint necessaria multis modis, sed non ut causa meritoria, p. 11, 17, 64, 95, 133, 589, 590, 702. App. p. 172. (aa) Quod Renatus cum Spiritu Sancto cooperari debeat, ex novis viribus et donis, quae accepit, sed certo modo, p. 582, 583, 674, 665. App. p. 144. (bb) In CONFESSIONE ECCLESIARUM BELGICARUM, quae recepta est in SYNODO DODRACENA, leguntur haec; "Non potest sancta fides in homine otiosa esse, est enim fides per charitatem efficax; ac opera, quae a bona fidei radice proficiscuntur, coram Deo bona et accepta sunt, sicut fructus arboris bonae; nam ad bona opera obstricti sumus Deo, non autem Deus nobis, siquidem Deus efficit illa apud nos."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church