Arcana Coelestia (Elliott) n. 9968

Previous Number Next Number See English 

9968. Quando illuc perventum est, non visa est tellus, sed visi spiritus ex illa tellure, nam ut prius aliquoties observatum est, spiritus cujusvis telluris apparent circa suam tellurem, ex causa quia diverso genio sunt ex diverso statu vitae, ac diversitas status in altera vita disjungit et similitudo status conjungit; et imprimis ex causa ut sint apud incolas suae telluris qui simili genio sunt, homo enim absque spiritibus non potest vivere, ac spiritus similes cuivis adjunguntur, videatur n. 5846-5866, 5976-5993. Visi sunt spiritus illi admodum alte supra caput, et inde me venientem perspexerunt. 2 Sciendum est quod qui in alto sunt perspicere possint illos qui infra sunt, et quo in altiore, eo latius; et quod non modo possint perspicere illos, sed etiam loqui cum illis. Observabant inde quod non ex eorum tellure essem sed e longinquo aliunde; quapropter me inde allocuti sunt, interrogando de variis, ad quae etiam respondere datum est; et inter alia narrabam illis ex qua tellure essem, et qualis ea esset; et postea dicebam de telluribus in nostro mundo solari, et tunc quoque de spiritibus telluris seu planetae Mercurii, quibus datur pervagari ad plures tellures ad comparandas sibi cognitiones rerum variarum, quibus delectantur, de quibus n. 6808-6817, 6921-6932, 7069-7079; cum id audiebant, dicebant quod etiam illos apud se viderint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church