Arcana Coelestia (Elliott) n. 9967

Previous Number Next Number See English 

9967. De Secunda Tellure visa in Caelo Astrifero

Postea ductus sum a Domino ad tellurem in universo, quae distabat a nostra tellure longinquius quam prima illa, de qua ad finem capitum aliquot priorum actum est; quod distaret longinquius, scire datum est ex eo quod illuc quoad spiritum meum deductus sim per binos dies; erat illa tellus ad sinistrum, prior autem ad dextrum. Longinquitas in altera vita non est ex distantia loci sed ex differentia status, quae tamen usque apparet ibi sicut distantia loci, secundum illa quae prius n. 9440 dicta sunt; quapropter ex mora progressionis illuc, quae erat, ut dictum, duorum dierum, concludere potui quod status interiorum apud illos, qui est status affectionum et inde cogitationum, tantum differret a statu interiorum, qui est apud spiritus e nostra tellure. Quoniam perlatus sum illuc quoad spiritum per mutationes status interiorum, ideo datum est observare ipsas mutationes successivas antequam illuc perventum est. Factum est hoc cum vigil eram.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church