Arcana Coelestia (Elliott) n. 9966

Previous Number Next Number See English 

9966. `Statutum saeculi ei et semini ejus post illum': quod significet leges ordinis in Ecclesia repraesentativa, constat ex significatione `statuti saeculi' quod sit lex ordinis Divini in caelis et in Ecclesia, de qua n. 7884, 7995, 8357; in Ecclesia repraesentativa dicitur, quia statuta dicebantur externa cultus quae repraesentabant interna, n. 8972, ita quae erant Ecclesiae repraesentativa; et quia interna quae repraesentabantur erant Divina, ita aeterna, ideo dicitur statutum saeculi, per saeculum enim significatur aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church