Arcana Coelestia (Elliott) n. 9846

Previous Number Next Number See English 

9846. `Opere opificis lapidis, sculpturis sigilli, sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis': quod significet formam caelestem omnium veritatum in suo ordine in memoria ex bono amoris, ita intellectualia ibi secundum ordinationem a voluntario apud regeneratum, constat ex significatione `opificis lapidis' quod sit bonum amoris, ita voluntarium regenerati, nam hoc ex bono amoris est, voluntarium enim regenerati recipit bonum amoris, et intellectuale ejus recipit vera fidei; ex significatione `sculpturarum sigilli' quod {1}sit forma caelestis omnium veritatum, qualis in intellectuali regenerati, nam inibi, vera fidei disposita sunt in formam caelestem; inde est quod homo regeneratus sit caelum in parva imagine, videantur loca citata n. 9279 fin., et quod intellectuale {2}hominis regenerati correspondeat regno spirituali in {3}caelo, et voluntarium regno caelesti ibi, n. 9835; inde patet quid forma caelestis veritatum apud hominem; ex significatione `sculpere {4}lapides' quod sit (t)memoriae imprimere', de qua supra n. 9842, hic talem formam veritatibus quae ibi; et ex significatione `nominum filiorum Israelis' quod sint vera et bona quoad omne quale in suo ordine, de qua etiam supra n. 9842-9845. Quod per `opificem lapidis' significetur bonum amoris seu 2 voluntarium regenerati, est quia bonum amoris operatur, et disponit vera in ordinem apud hominem cum regeneratur, et postea tenet illa in suo ordine cum regeneratus est; vera enim creantur ad omnem similitudinem boni, et ad omnem ejus nutum {5}, ita ad omnem amoris; bonum enim est amoris; quod {6}ita sit, constat ex eo quod homo pro veris agnoscat quae amat, et quod sic vera secundum amorem suum capi et agnoscat; inde est quod {7}vera constituant formam boni; inde {8}sciri potest quomodo Dominus {9}ducit hominem per vera fidei, se per fidem, quod nempe per bonum amoris apud illum; et quoque quomodo (d)Dominus regit hominem etiam mediate per caelum; est enim homo regeneratus caelum in parva imagine, ut supra dictum est, quapropter cum regit caelum, etiam regit hominem talem simul. @1 sint$ @2 d hominis i ejus$ @3 coelis$ @4 i duos$ @5 i et obedientiam$ @6 etiam inde patet,$ @7 verum sit forma$ @8 constare$ @9 ducit omnia vera fidei apud hominem per bonum amoris$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church