Arcana Coelestia (Elliott) n. 9847

Previous Number Next Number See English 

9847. `Circumdatos fundis auri facies illos': quod significet existentiam et subsistentiam (c)a bono, constat ex significatione `auri' quod sit bonum amoris, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9490, inde `circumdari fundis {1}auri' est {2}a bono continuari, et ducere existentiam, et quia existentiam etiam subsistentiam, nam a quo aliqui existit, per idem etiam subsistet, est enim subsistentia perpetua existentia. Cum bono et {3}vero similiter {4}se habet ac cum auro quo circumdatur gemma, bonum enim est sicut humus, et vera sunt sicut semina ibi, nam vera non alibi nascuntur quam in bono, et quoque florent secundum boni quale. @1 ejus$ @2 ab illo$ @3 veris$ @4 After gemma$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church