Arcana Coelestia (Elliott) n. 9845

Previous Number Next Number See English 

9845. `Secundum generationes illorum': quod significet utrumque eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, constat ex significatione `generationum' quod sint quae fidei et charitatis, seu quae veri et boni in spirituali mundo, de qua n. 613, 2020, 2584, 6239, 9042, 9079; ita secundum generationes est secundum ordinem quo gignitur et procedit unum ab altero, nempe {1}bonum a vero et verum a bono. Sunt enim bini status homini qui generatur e novo a Domino, primus status est veri et alter boni; cum homo in primo statu est, ducitur ille per vera ad bonum, cum autem in altero statu est, (x)ducitur ille per bonum; hic status est status caeli apud hominem, nam non prius in caelo est quam cum in bono, videantur quae de his supra n. 9832 ostensa sunt; ex his patet quid significat secundum generationes filiorum Israelis. Dicitur eo ordine quo gignitur et procedit unum ab altero, nam sicut bonum per vera gignitur, ita postea procedit; similiter sicut vera (c)a bono gignuntur, ita postea procedunt; gignuntur enim successive, et procedunt dein eo ordine quo successive nata sunt; sed haec illis dicta sint qui sciunt quomodo series rerum producuntur {2}successive. @1 vera a bono, et bonum per vera$ @2 ex successivis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church