9695. Angelus quem colebant erat societas angelica, cui a Domino datum est praeesse illis, ac docere viam justi et recti; ideo illis lux est ex quadam flamma quae instar faculae apparet, satis ignea et flava; causa venit ex eo quod non adorent Dominum; inde illis non est lux ex sole caeli angelici sed ex societate angelica; nam societas angelica, cum datur a Domino, talem lucem potest sistere spiritibus, qui in sphaera inferiore sunt.