9696. Ceteroquin erant modesti, aliquantum simplices, sed usque satis bene cogitabant. Ex luce apud illos concludi potuit quale illis intellectuale, nam secundum receptionem lucis quae in caelis, est intellectus; quoniam Divinum Verum procedens a Domino ut Sole est quod ibi lucet, et dat angelis non modo videre sed etiam intelligere.