9694. Postquam de variis aliquantisper locuti sumus, quaerebam quem Deum colerent; dicebant quod aliquem angelum, qui sicut Divinus homo illis apparet, fulget enim ex luce, et quod is instruat illos et det percipere quid faciendum. Dicebant porro quod Maximus Deus sit in sole caeli angelici, et quod Is appareat angelo Suo, et non Sibi; et quod Ille major sit quam ut ausint Ipsum adorare.