9535. `Et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca': quod significet sphaerae Divini Boni terminationem, constat ex significatione `limbi auri' quod sit terminatio sphaerae Divini Boni, ut supra n. 9533, et ex significatione `clausurae ejus' quod sit conjunctio cum vero a Divino, secundum illa quae {1}mox supra n. 9534 ostensa sunt. @1 d mox i nunc$