9536. `Et facies ei quattuor annulos auri': quod significet receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod Divini Boni cum Divino Vero, constat ex significatione `quattuor annulorum auri' quod sit Divinum Verum conjunctum Divino Bono, quae undequavis circum, de qua supra n. 9493, ita receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod est Divini Boni cum Divino Vero.