9534. `Et facies ei clausuram palmi circumcirca': quod significet conjunctionem ibi cum vero a Divino, constat ex significatione `clausurae' quod sit ultimum terminationis, quia erat extra limbum, ita conjunctio cum vero {1}ex Divino; quod id per `clausuram' significetur non {2}sciri potest nisi sciatur quomodo se habet cum extensione et terminatione sphaerae boni a Domino quae circumdat {3}et sic tutatur caelum; quod sphaera Divini Boni circumdet caelum et omnes societates quae in caelo, et sic tutetur ab irruptione malorum (c)ab inferno, videatur supra n. 9490, 9492, 9498; Divina illa sphaera se extendit 2 etiam in inferna, et illa quoque custodit; inde est quod in infernis etiam regnet Dominus, sed cum {4} differentia quod Divina sphaera quae circumdat et tutatur caelum sit sphaera Divini Veri conjuncti Divino Bono, sed quae {5}custodit infernum sit sphaera Divini Veri separati a Divino Bono; causa quod haec sphaera sit in inferno, est quia omnes qui ibi, (x)rejiciunt Divinum Bonum, ita misericordiam Domini; talis sphaera regnat in externa forma in {6}inferno, sed usque sphaera Divini {7}Veri conjuncti Divino Bono in forma interna; per hanc ibi custodiuntur ne unus alteri malum faciat ultra modum. {8}Inde patet quod sphaera Divini Boni in externa forma, desinat 3 ubi caelum, et sphaera Divini Veri separati a Divino Bono incipiat ubi infernum, ac in interstitio sit conjunctio, quae significatur per `clausuram palmi circumcirca.' @1 a A, et IT$ @2 constare$ @3 coelum, et tutatur$ @4 i ea$ @5 tutatur$ @6 infernis$ @7 Boni$ @8 ita ultra usum qui est ne unus contra alterum spiret continue perniciem, sed per vices desistant. Illa sphaera Divini Veri conjuncti Divino Bono in externa forma, desinat ubi coelum, ac sphaera Divini Veri separati a Divino Bono in externa forma incipiat ubi infernum, quod intelligitur per conjunctionem cum Vero Divino$