9514. `Et erunt cherubi expandentes alas suas sursum': quod significet elevationem veri fidei, constat ex significatione `alarum' quod sint vera fidei, de qua sequitur, et ex significatione `expandere {1}alas sursum' quod sit elevari, nam expansioni alarum sursum inest conatus se elevandi, cujus actus est elevatio, {2}ex quibus patet quod per `alas cheruborum expansas sursum' {3}significetur elevatio boni ad Dominum per vera fidei, nam per `cherubos' significatur aditus ad Ipsum per bonum. Hic paucis dicetur quomodo se habet cum elevatione boni per vera fidei: sunt duo ad quae omnia in caelo, et quoque omnia in mundo, se referunt, nempe bonum et verum; bonum absque vero non est bonum, nec verum absque bono est verum, nam bonum absque vero non habet aliquod quale, et verum absque bono non habet aliquod esse; verum enim est ipsa forma boni, et forma erit ut sit 2 quale; et bonum est ipsum esse {4}cujus existere est verum; bonum ad verum se prorsus habet sicut voluntas ad intellectum, voluntas etiam dicata est receptioni boni et intellectus receptioni veri; voluntas quale suum accipit ab intellectu, et intellectus suum esse a voluntate; formatur enim voluntas in intellectu, et sic induit se quali; se quoque habet bonum ad verum sicut corpus ad bracchia et pedes, et in volucribus ac alas; corpus absque bracchiis et pedibus aut absque alis non se movere potest, sed per illa se movet; etiam corpus in Verbo correspondet bono et bracchia atque alae veris, {5}tum boni per vera potentiis. Ex his comparativis, quae etiam sunt correspondentiae, sciri potest quomodo se habet cum elevatione boni per vera fidei, {6}quae in genere vocantur spiritualia. Quod alae sint vera fidei, (t)videatur ostensum n. 8764. @1 illas$ @2 ex his constare potest$ @3 significatum est altered to significata sit$ @4 et verum est ejus existere$ @5 et$ @6 After vera fidei, in the next sentence$