9515. `Obtegentes alis suis super propitiatorium': quod significet spiritualia integentia, constat ex (m)significatione `obtegere super propitiatorium' quod sit integere bonum per quod aditus ad Dominum, et ex significatione `alarum' quod sint vera fidei seu spiritualia, de qua nunc supra n. 9514, et n. 8764. Spiritualia dicuntur integentia, quia caeleste quod est bonum amoris in caelo {1}sistitur ut nudum, sed per spiritualia, quae sunt vera fidei, ut amictum.(n) @1 apparet$