Arcana Coelestia (Elliott) n. 8913

Previous Number Next Number See English 

8913. Vers. 15-17. Et omnis populus videntes voces et faces, et vocem buccinae, et montem fumantem; et vidit populus, et commoti sunt, et steterunt e longinquo. Et dixerunt ad Moschen, Loquere tu cum nobis, et audiemus, et ne loquatur cum nobis Deus, ne forte moriamur. Et dixit Moschen ad populum, Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus, et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, ut non peccetis. `Et omnis populus videntes voces et faces' significat perceptionem verorum Divinorum ex bono: `et vocem buccinae' significat eadem per caelum: `et montem fumantem' significat ipsum bonum veri non perceptibile nisi in externa forma: `et vidit populus et commoti sunt significat tremorem, qui est cum recipiuntur: `et steterunt e longinquo' significat remotionem ab internis: `et dixerunt ad Moschen' significat querimoniam: `Loquere tu cum nobis' significat receptionem veri in forma accommodata cui sic oboedituros: `et ne loquatur cum nobis Deus' significat verum in forma non accommodata {1}: `ne forte moriamur' significat quod peritura sic vita caeli apud illos: `et dixit Moscheh ad populum' significat informationem: `Ne timeatis, quia propterea ut tentare vos, venit Deus' significat quod non peritura vita caeli, solum ut sciatur quod illa sit et qualis: `et propterea ut sit timor Ipsius coram faciebus vestris, et {2} non peccetis' significat timorem sanctum inde pro Divino, et inde vitae spiritualis conservationem. @1 vide nubes written in m$ @2 ut IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church