8914. `Et omnis populus videntes voces et faces': quod significet perceptionem verorum Divinorum ex bono, constat (c)ex significatione `videre' quod sit intelligere et percipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 3869, 4403-4421, 4567, 4723, 5400, ex significatione `vocum' seu tonitruum, quod sint vera Divina, de qua n. 7573, 8813, et ex significatione `facum' seu fulgurum, quod sint splendores qui sunt veris ex bono amoris, qui perstringunt et penetrant, de qua n. 8813. [2] Per vera Divina ex bono intelliguntur (o)hic omnia praecepta Decalogi quae ex monte Sinai enuntiata sunt e medio tonitruum et fulgurum; quae ideo tunc sistebantur {1} quia tonitrua significabant vera Divina, quae quoque ideo vocantur voces, et fulgura significabant splendores qui veris ex bono, quae etiam ideo vocantur faces seu flammae; quod flammae sint Divina Vera procedentia ex Divino Bono Domini, videatur n. 6832. @1 etiam apparebant$