Arcana Coelestia (Elliott) n. 8912

Previous Number Next Number See English 

8912. Explicandum etiam est paucis quid per illa quae hic memorantur, nempe per `domum, uxorem, servum, ancillam, bovem, et asinum,' quae non concupiscenda {1}, in sensu interno intelligitur; sunt omnia bona et vera fidei in uno complexu, quae non (x)auferenda alicui, ac quibus non damnum inferendum {2}; suntque eadem illa quae in sensu interno significantur per sanctificare diem sabbati, honorare patrem et matrem, per non occidere, non adulterari, non furari, non testari false, quae omnia quod sint talia quae sunt amoris et fidei in sensu interno, in praecedentibus ostensum est; per `domum' intelligitur omne bonum in genere, per `uxorem' omne verum in genere, per `servum' affectio veri spiritualis, per `ancillam' affectio boni spiritualis, per `bovem' affectio boni naturalis, et per asinum' affectio veri naturalis; haec sunt quae non concupiscenda, hoc est, quae non (d)alicui auferenda, aut quibus damnum non inferendum. Quod haec in sensu interno intelligantur, est quia Verbum in eo sensu est pro illis qui in caelo, nam illi qui ibi {3}, Verbum non naturaliter sed spiritualiter percipiunt {4}, ita non domum, non {5} uxorem, nec servum, ancillam, bovem, et asinum, sed spiritualia quae illis correspondent quae sunt bona amoris et vera fidei; verbo, {6} sensus externus seu litterae est pro illis qui {3} in mundo, at {7} sensus internus {8} pro illis qui in caelo, etiam pro illis qui in mundo, sed quantum simul in caelo sunt, hoc est, quantum in charitate et fide sunt. @1 i sunt$ @2 i apud aliquem$ @3 i sunt$ @4 Verbum non naturaliter seu secundum literam sed spiritualiter percipiunt altered to Verbum non possunt naturaliter sed spiritualiter percipere$ @5 nec$ @6 at usque$ @7 et$ @8 i seu spiritualis est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church