Arcana Coelestia (Elliott) n. 8714

Previous Number Next Number See English 

8714. `Principes quinquagenorum': quod significet primaria intermedia, constat ex significatione `principum' quod sint primaria, ut {1} supra n. 8712, (x)8713, et ex significatione `quinquagenorum' quod sint intermedia, nempe inter illa vera ex bono quae in secundo gradu et illa quae in tertio, quae significantur per `principes centenorum' et `principes decadum'; quod `quinquageni' sint intermedia, est quia per `quinquaginta' significatur tam multum quam aliquid, simile ac per `quinque,' quod multum, videatur n. 5708, 5956, quod aliquid n. 4638, 5291, inde cum quinquaginta inter centum et decem nominantur, sunt intermedia; intermedia sunt quae accedunt ad unam partem et procedunt ab altera, {2}ita inter illa quae in priore gradu et {3} illa quae in posteriore, {4}conjunctionis causa. @1 i nunc$ @2 seu ad$ @3 i ad$ @4 et conjungunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church