8715. `Et principes decadum': quod significet primaria in tertio loco, constat ex significatione `principum' quod sint primaria, ut supra, et ex significatione `decadum' quod etiam sint multa, sed in minore gradu, quia sub centenis; quod `decades' seu `decem' etiam sint multa, videatur n. 3107, 4638. Quod {1}ordinati principes fuerint super mille, super centum, et super decem, repraesentabat abstracte ab omni numero multa, in gradu primo, secundo, et tertio, similiter ut in Verbo alibi; {2}prout ubi Dominus de servo {3}dixit quod debuerit decem mille talenta, et quod (t)conservus ei debuerit centum (x)denarios, Matth. xviii 24, 28; similiter ubi de rege commissuro cum altero rege bellum, consultante num potens esset cum decem milibus (x)occurrere alteri, qui cum viginti milibus veniret, Luc. xiv 31; pariter apud Johannem, Angelus descendens {4}de caelo comprehendit draconem, et vinxit illum mille annos, et conjecit illum in abyssum, ut non seduceret gentes amplius, usquedum consummarentur mille anni; reliqui mortuorum non revixerunt, antequam consummati sunt mille anni; haec resuscitatio prima, Apoc. xx [1,] 2, 3, 5, 7;
hic per `mille' non significantur mille, sed absque {5}ullo numero multum: pariter apud Moschen, Jehovah faciens misericordiam mille generationibus amantibus Ipsum, Exod. xx 6; Deut. v 9, 10, vii 9; Jer. xxxii (x)18:
apud Davidem, Verbum praecepit in mille generationes, Ps. cv 8:
apud eundem, Cadent a latere tuo mille, et myrias a dextra tua; ad te non appropinquabit, Ps. xci 7:
apud eundem, Currus Dei binae myriades, milleni pacificorum, Ps. lxviii 18 [A.V. 17]:
apud eundem, Greges nostri milleni, et decies milleni in plateis nostris, Ps cxliv 13:
apud eundem, Mille anni in oculis tuis sicut dies, Ps. xc 4:
similiter se habet cum centum et cum decem, nam numeri minores simile cum majoribus per similem numerum multiplicatis significant, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod `centum' et `decem' etiam sint multum, videatur n. 3107, 4400, 4638. @1 ordinatio principum$ @2 ut$ @3 dicit$ @4 e$ @5 aliquo$