8713. `Principes centenorum': quod significet primaria in secundo gradu, constat ex significatione `principum' quod sint primaria, ut mox supra n. 8712, et ex significatione `centenorum' quod sint multi aut multa, sed in secundo gradu, quia milleni sunt in primo; quod `centum' sint multum, videatur n. 4400.