Arcana Coelestia (Elliott) n. 8600

Previous Number Next Number See English 

8600. Vers. 10-13. Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh, pugnando in Amalekum; et Moscheh, Aharon, et Chur {1}ascenderunt caput collis. Et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam, et praevaluit Israel, et quando (x)demisit manum suam, et praevaluit Amalek. Et manus Moschis graves, et sumpserunt lapidem, et posuerunt subter illum, et sedit super illo; et Aharon et Chur sustentabant manus illius, exhinc unus et exhinc unus; et fuit, manus illius firmae usque ad occidere solem. Et debilitavit Joschua Amalekum et populum {2}illius [ad os gladii]. `Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh' significat effectum sicut verum pugnans a Divino Vero instructum est: `pugnando in Amalekum' significat contra falsum ab interiore malo: `et Moscheh, Aharon, et Chur' significat Divina Vera in ordine successivo: `ascenderunt caput collis' significat in bono charitatis: `et fuit, quando elevavit Moscheh manum suam' significat cum fides apud illos qui ab Ecclesia spirituali spectaret versus Dominum: `praevaluit Israel' significat quod tunc verum pugnans vinceret: `et quando (x)demisit manum' significat cum fides apud illos spectaret deorsum seu a Domino ad se et mundum: `et praevaluit Amalek' significat quod tunc falsum vinceret: `et manus Moschis graves' significat quod potentia spectandi sursum ad Dominum deficeret: `et sumpserunt lapidem' significat verum Divinum in ultimo ordinis: `et posuerunt subter illum, et sedit super illo' significat correspondentiam cum vero primo ordinis: `et Aharon et Chur' significat vera ordine: `sustentabant manus illius' significat potentiae veri pugnantis sustentationem: `exhinc (x)unus et exhinc unus' significat undequaque: `et fuit, manus illius firmae' significat potentiae robur tunc: `usque ad occidere solem' significat cum status ille desineret: `et debilitavit Joschua Amalekum et populum illius' significat diminutionem potentiae apud illos qui in falso (x)ex interiore malo: `ad os gladii' significat per verum pugnans. @1 ascendebant IT$ @2 ejus IT$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church