8599. `Et baculus Dei in manu mea': quod significet quod inde potentia, constat ex significatione `baculi Dei' quod sit potentia Divina, de qua n. 4013, 4015, 4876, 4936, 7026, et ex significatione `manus' quod etiam sit potentia, n. 8595 fin.; quod dicatur `baculus Dei in manu,' est quia per `baculum' {1}significatur potentia exterior et per `manum' interior, seu per `baculum' potentia naturalis et per `manum' spiritualis, n. 6947, 7011; inde potentia dicitur, quia vero pugnanti potentia {2}inest ex bono, nam omnis potentia quae vero est, est ex bono quod inest; causa est quia Divinum inest bono, et per bonum vero, non autem inest vero absque bono; quod omne potentiae vero sit ex bono, videatur n. 3563, 4931; et quod omne potentiae bono sit ex Divino, patet. @1 significetur$ @2 est$