Arcana Coelestia (Elliott) n. 8598

Previous Number Next Number See English 

8598. `Cras ego consisto super capite collis': quod significet conjunctionem veri Divini cum bono charitatis, et inde influxum, constat ex repraesentatione `Moschis,' qui consisteret super capite collis, quod sit verum Divinum, de qua saepius; ex significatione consistere' quod sit conjungi et influere; quod `consistere' hic sit conjungi, est quia tunc {1}esset super capite collis, {2}et per `collem' significatur bonum charitatis; {3}quod etiam (x)sit influere, est quia inde prospexit pugnam, et quoque disposuit, quod significatur per quod cum {4} elevavit manum suam praevaleret Israel, et cum (x)demisit manum suam praevaleret Amalek; et ex significatione `collis' quod sit bonum charitatis, de qua n. 6435. 2 Quomodo se habet cum conjunctione et influxu boni charitatis in verum pugnans, paucis dicendum {5}: verum Divinum fit pugnans per conjunctionem cum illis qui in zelo sunt, ut supra dictum est; illi qui in zelo sunt pugnant, {6}at non ex aliqua inimicitia et hostilitate sed potius ex charitate, nam zelus differt ab ira in eo quod zelus in se habeat {7}bonum quod charitatis quare cum zelus pugnat, modo removet illos qui in falso et malo, ne (x)laudant illos qui in bono et vero; ira autem non solum removet illos sed etiam ex odio et vindicta persequitur; zelus enim, ex charitate quae inest, vult etiam bene illis qui in malo et falso sunt, et quoque facit quantum non nocent bonis; at ira, ex odio et vindicta quae insunt, vult male omnibus cum quibus pugnat, sive boni sint sive mali; ex his constare potest quid intelligitur per {8} influxum boni charitatis in verum pugnans; quod zelus in se bonum habeat, et ira malum, videatur n. 4164, 4444. @1 erat$ @2 per quem$ @3 et quod$ @4 i Moscheh$ @5 i est$ @6 sed$ @7 charitatem$ @8 i conjunctionem et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church