8601. `Et fecit Joschua quemadmodum dixit illi Moscheh': quod significet effectum sicut verum pugnans a Divino Vero instructum est, constat ex significatione `facere' quod sit effectus, ex repraesentatione `Joschuae' quod sit verum pugnans, de qua mox supra n. 8595, et ex significatione `quemadmodum dixit illi Moscheh' quod sit sicut a Divino Vero instructum est, nam per `Moschen' repraesentatur Divinum Verum, et per `dixit' significatur instrui ab illo.