8456. `Et {1}ascendit positio roris': quod significet veri insinuationem, constat ex significatione `ascendere' quod {2}hic sit dissipari et sic ad conspectum non apparere, et ex significatione `roris' quod sit verum pacis, de qua mox supra; positio hujus super mannam significat insinuationem veri, nam verum pacis est Divinum Verum a Domino procedens in caelo; hoc quia intimum est, se insinuat in verum quod infra {3} est et vivificat illud, sicut ros solet gramen aut segetem super quam mane cadit; cum verum quod infra est ab illo vivificatum est, tunc verum pacis ascendit, hoc est, quoad apparentiam desinit, et conspicitur verum quod ab illo vitam acceperat; ita nascitur verum fidei, nam omne verum doctrinae seu Verbi non {4}fit verum apud hominem, priusquam a Divino acceperat vitam, et vitam accipit per insinuationem veri quod a Domino procedit, quod vocatur verum pacis; hoc verum non est verum fidei, sed est vita seu anima veri fidei, (c)et disponit omnia quae in vero, quod verum fidei vocatur, in formam caelestem, et quoque postea ipsa vera inter se; ex his constare potest quomodo se habet cum insinuatione veri apud hominem per verum pacis. Sciendum etiam est quod inferiora seu exteriora apud hominem qui regeneratur vitam accipiant a superioribus seu interioribus successive, ita verum fidei a vero pacis, et hoc ab Ipso Domino; insinuatio vitae a Domino apud illos qui regenerantur fit in ordine successivo ab Ipso, ita per intimum, et sic per interiora ad exteriora; inde apud regeneratos apertum est usque a Domino, at apud illos qui non {5}regenerati sunt est clausum. @1 d desiit i ascendit cp p. 3, note 1, which reads: descendit altered to ascendit then d, i and d desiit i desiit again. cp n. 8450, 8456$ @2 sit desinere, seu$ @3 i seu extra$ @4 est$ @5 regenerantur$