Arcana Coelestia (Elliott) n. 8457

Previous Number Next Number See English 

8457. `Et ecce super facies deserti': quod significet novum voluntarium, constat ex, significatione `deserti' quod hic sit novum voluntarium per insinuationem veri; novum enim voluntarium formatur a bono per verum apud hominem Ecclesiae spiritualis, et apparet apud illum sicut conscientia, quae quod sit conscientia veri, constat ex illis quae de regeneratione hominis spiritualis prius ostensa sunt. `Desertum' proprie significat inexcultum et inhabitatum; in spirituali sensu significat ubi non bonum et verum, ita quoque ubi non vita, n. 1927, 2708, 3900; quare cum dicitur quod ros apparuerit super facie deserti, et sub rore manna, per `desertum' significatur novum voluntarium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church