Arcana Coelestia (Elliott) n. 8455

Previous Number Next Number See English 

8455. `Fuit positio roris circum castra': quod significet verum pacis adjungens se, constat ex significatione `roris' quod sit verum pacis, de qua n. 3579; causa quod `ros' sit verum pacis, est quia mane descendit de caelo et apparet super (x)virecta sicut tenue imbris, et quoque prae imbre recondit aliquid dulcis {1}seu jucundi, unde gramen et seges agri laetantur, {2}et mane est status pacis, n. 2780; quid pax, videatur n. 2780, 3696, 4681, 5662, quod nempe se habeat sicut aurora in terra, quae animos universali jucundo laetificat; et verum pacis est sicut lux aurorae; hoc verum, quod vocatur verum pacis, est ipsum Divinum Verum in caelo a Domino, ac (t)afficit universaliter omnes qui ibi, et facit ut caelum sit caelum; pax enim {3}in se habet confidentiam in Dominum, quod Ipse regat omnia ac provideat omnia, et quod ad finem bonum ducat; cum homo in {4}fide horum est, tunc in pace est, nam tunc nihil timet, et nulla sollicitudo de futuris illum (x)inquietum reddit; in (x)hunc statum venit homo quantum in amorem 2 in Dominum; statum pacis aufert omne malum, imprimis confidentia sui; creditur quod {5} malus in pace sit, cum in laeto (c)et tranquillo {6}, ex eo quod omnia ei succedant; sed hoc non est pax, {7} est jucundum et tranquillum cupiditatum, quod mentitur {8}statum pacis, at {9}id jucundum, quia oppositum est jucundo pacis, vertitur in altera vita in {10} injucundum, tale enim latet intus in illo; {11} in altera vita exteriora successive evolvuntur usque ad intima, pax est intimum in omni jucundo, etiam in injucundo apud hominem qui in bono est; quantum itaque is exuit externum, tantum revelatur status pacis, et tantum afficitur fausto, beato, et felici, cujus origo est ab Ipso Domino. 3 De statu pacis qui in caelo, dici potest quod sit talis ut {12}nullis 3 verbis describi queat, nec per ullam ideam ex mundo venire in cogitationem et perceptionem hominis, quamdiu est in mundo; est {13}super omnem sensum tunc; tranquillum animi, contentum, et laetum ex successibus, nihil {14} sunt respective, nam haec afficiunt modo externa, at pax afficit omnium intima, primas substantias, et substantiarum principia apud hominem, et inde se derivat et effundit in substantiata et principiata, ac ea afficit amoeno, (c)et idearum origines, proinde {15} fines vitae hominis fausto et felici; {16}et sic mentem hominis facit caelum. @1 ac jucundum$ @2 nam$ @3 secum$ @4 hac fide$ @5 i homo etiam$ @6 i est$ @7 i sed$ @8 jucundum$ @9 hoc$ @10 i merum$ @11 i nam$ @12 nusquam$ @13 supra$ @14 i prorsus$ @15 i ipsos$ @16 ac inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church