8287. `Constiterunt sicut cumulus fluenta': quod significet quod continue conantes malum ne hilum possent infestare, constat ex significatione `consistere sicut cumulus,' cum de falsis ex malo, quod sit continue conari malum, nam cum fluenta sicut cumulus consistunt, imminent, (c)et in nisu (t)illabendi sunt, sed a vi fortiore retinentur {1}; et ex significatione `fluentorum' quod sint falsa ex malo, {2}similiter ac aquae, n. 7307, 8137, 8138, sed dicuntur fluenta, ob influendi, hoc est, infestandi [, conatum]. @1 i ut ne hilum possunt$ @2 et similiter ac aquae, sed fluenta quae conantur influere, hoc est, infestare A continues but d fluenta dicuntur quia in conatu$