Arcana Coelestia (Elliott) n. 8288

Previous Number Next Number See English 

8288. `Congelatae abyssi in corde maris': quod significet quod merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui nequicquam possent {1}emergere, constat ex significatione `congelatae esse,' cum de illis qui in infernis, quod (x)sit non posse emergere {2}; ex significatione `abyssorum' quod sint falsitates ex cupiditatibus, et quod sint inferna, de qua supra n. 8278, 8279; et ex significatione `cordis maris' quod sit malum amoris sui et inde falsa; `cor' enim in genuino sensu significat bonum caeleste, quod est amoris in Dominum, de quo n. 3635, 3883-3896, 7542, inde in opposito sensu malum amoris sui, nam hoc malum oppositum est bono amoris in Dominum, et malum amoris mundi oppositum est bono spirituali, quod est amoris erga proximum; exinde patet quod per `congelatae abyssi in corde maris' significentur (x)merae falsitates ex malo cupiditatum amoris sui, quod nequicquam possent emergere. Quod non possint emergere, dicitur quia per `abyssos' et per `cor maris' significantur inferna ubi falsitates ex cupiditatibus, {3}sive ubi falsa ex malo; inde, quia ibi a suis falsis a malo circumstipati sunt, non amplius possunt eniti, quia falsis ibi obstat Divinum Domini. @1 immergere I$ @2 i, nam quae congelatae sunt in maribus ibi permanent nec emergunt$ @3 unde non emergere amplius possunt, nam detinentur illi qui ibi a suis falsis a malo circumstipati$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church