8286. `Et vento narium Tuarum coacervatae sunt aquae': quod significet falsa in unum collecta per praesentiam caeli, constat ex significatione `venti narium' quod sit caelum, de qua sequitur; ex significatione `coacervari' quod sit in unum colligi; et ex significatione `aquarum' quod sint falsa, de qua n. 7307, 8137, 8138; quod damnatio et conjectio in infernum sit collectio omnium falsorum ex malo et obstipatio ab illis, videatur n. 8146, 8210, 8232; et quod hoc fiat ex sola praesentia Domini, n. (x)8265. Quod `ventus narium' Jehovae seu Domini sit caelum, est quia per illum {1}intelligitur spiraculum vitae, ita vita Divina, quae quia facit vitam caeli, per `ventum narium Jehovae' significatur caelum; inde quoque est quod eadem vox {2}in lingua originali significet et ventum et spiritum. 2 Quod per ventum Jehovae seu spiraculum Ipsius significetur vita quae est caeli, et quae est hominis qui in caelo, hoc est, regenerati, constat apud Davidem, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum ({3} ventum) oris Ipsius omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6:
apud eundem, Colligis spiritum illorum, exspirant, et ad pulverem suum {4}relabuntur; emittis spiritum Tuum (ventum) creantur, Ps. civ 29, 30:
apud Ezechielem, Jehovah dixit ad me, Num vivent ossa haec? tum dixit, Propheta super spiritu, propheta, fili hominis, et dic ad {5}ventum, Sic dixit Dominus Jehovih, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant; et venit in eos {5}spiritus, et revixerunt, xxxvii 3, 9, 10:
apud Johannem, Vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem, Apoc. vii 1;
hic `ventus' pro vita caeli, hoc est, Divina, ut quoque apud Hiobum, Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Schaddai vivificavit me, xxxiii 4:
3 {6} quia `ventus' significabat vitam, ideo cum Dominus de {7}regeneratione hominis docet, etiam dicit, Spiritus (seu ventus) tibi vult, spirat, et vocem ejus audis, atque non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu, Joh. iii 8:
et quia per `ventum Jehovae' aut `spiraculum Ipsius' significata est vita a Divino, idcirco ubi agitur de nova vita Adami, dicitur quod Jehovah Inspiraverit in nares illius spiraculum vitarum, et factus homo in animam viventem, Gen. ii 7;
per `nares' dicitur, quia per illas respiratio, et per respirationem vita, ut apud Esaiam, Desistite ab homine, in cujus naso spiritus, ii 22:
apud Jeremiam, Spiritus narium nostrarum, unctus Jehovae, captus est in foveis illorum, de quo dixeramus, In umbra illius vivemus inter gentes, Threni iv 20;
`unctus Jehovae' pro Domino, `spiritus narium nostrarum' pro vita ab Ipso: apud Hiobum, Quamdiu anima mea in me, et ventus Dei in naso meo, xxvii 3. 4 Quia nunc per `ventum narium Jehovae' significatur vita {8} quae a Domino, {9}et sic in universali sensu {10} caelum, et quia per praesentiam Domini, seu per praesentiam caeli ubi Dominus, mala et falsa conjiciuntur in infernum, n. (x)8265, ideo quoque ille effectus per `ventum narium Jehovae' significatur, ut apud Davidem, Apparuerunt alvei maris, revelata sunt fundamenta orbis, ob increpationem Jehovae, a flatu spiritus nasi Ipsius, Ps. xviii 9, 16 [A.V. 8, 15]; 2 Sam. xxii 16:
apud Esaiam, Flatus Jehovae sicut {11}flumen sulfuris accendit illum, xxx 33:
apud eundem, Etiam non plantantur, etiam non conseruntur, etiam non radicatur in terra truncus illorum, et etiam spirat in illos, et exarescunt ut procella sicut stipulam tollat illos, xl 24:
et apud Davidem, Mittit (x)verbum Suum, et liquefacit illa; spirare facit ventum Suum, fluunt aquae, Ps. cxlvii 17, 18;
inde quoque est quod per `nasum,' cum praedicatur de Jehovah seu Domino, etiam significetur excandescentia, ita punitio, vastatio, et damnatio illorum qui in malis et falsis, ut Num. (x)xxv 4; Deut. vii 4; Jud. ii 14; Esai. ix 11; Jer. iv (x)8; Hos. xiv 5; Ps. vi 2 [A.V. 1], lxxxvi 15, ciii 8, cxlv 8, et perpluries alibi; tum per `flare naribus' seu `spirare' {12}significatur irasci, Deut. iv 21; Esai. xii 1; (x)Ps. ii 12; Ps. vi 2 [A.V. 1]; Ps. lx 3 [A.V. 1], lxxix 5, lxxxv 6 [A.V. 5]. @1 significatur$ @2 per quam ventus, etiam spiritus exprimatur in Verbo$ @3 i seu$ @4 revertuntur$ @5 Heb (ruah)$ @6 i et$ @7 renascentia$ @8 i coelestis$ @9 ac$ @10 i ipsum$ @11 ignis AI$ @12 significetur$