826. Quidam ex utroque sexu fuerunt, ex orbe ita vocato Christiano, qui putarunt in vita corporis eorum adulteria non solum licita, sed etiam sancta, et sic communia, ut impie vocarunt, conjugia, sub specie sanctitatis habuerant: videbam quod ii missi sint in Gehennam, sed cum ibi veniebant, facta est mutatio; igneum Gehennae quod rubentius est, ex eorum adventu factum est candentius; et perceptum, quod non concordare possent; quare cohors ista nefanda inde separata est et delata in plagam a tergo; dictum, quod in alium mundum, ubi immergerentur stagnis, et inde in novam Gehennam quae pro iis. Auditum in Gehenna sibilosum quid, quod non describi potest, sed sibilus seu susurrus Gehennae crassior fuit quam horum qui sanctitatem foedarunt adulteriis.