Arcana Coelestia (Elliott) n. 825

Previous Number Next Number See English 

825. In plano plantarum pedis antrorsum ad satis multam distantiam est infernum quod vocatur Gehenna, ubi impudicae mulieres quae omne suum jucundum in adulteriis posuerunt, et adulteria non solum pro licitis sed etiam pro honestis reputarunt, ac insontes et innocentes sub varia specie honesti ad talia pellexerunt: apparet ibi sicut igneum quoddam, quale elucere solet in aere ab incendio magno; etiam aestus est, quod sentire datum per calorem inde effusum in faciem meam; estque fetor ut ex ustis quasi ossibus et crinibus qui inde exhalat. Infernum hoc quandoque mutatur in diros serpentes qui mordent eos; tunc mortem appetunt, sed non possunt mori. Quaedam inde solutae ad me venientes dicebant quod ibi aestus sit, et cum iis permittitur approximare ad societatem quandam spirituum bonorum, quod aestus ille vertatur in frigus intensum, et tunc apud eas undulare igneum et frigidum ab uno extremo ad alterum, quo miserabiliter quoque torquentur. Sed usque sua interstitia habent, intra quae in igneae suae libidinis oestro sunt; sed mutantur eorum status, ut dictum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church