824. GENESEOS CAPUT OCTAVUM Continuatio de Infernis
HIC de Infernis eorum qui in Adulteriis et Lasciviis vitam transegerunt: tum de Infernis Dolosorum et Praestigiatricium
SUB calcaneo pedis dextri est infernum ubi ii qui delectati sunt crudelitate et simul adulteriis, et in iis jucundissimum suae vitae perceperunt: mirum, quod qui in corporis vita crudeles fuerunt, etiam prae aliis adulteri fuerunt; qui tales, in illo inferno sunt: ibi crudelitates exercent infandis modis; vasa sibi per phantasias faciunt, quasi trituratoria sicut quae sunt olerum, et instrumenta trituratoria, quibus sic triturant et cruciant quos possunt; tum etiam quasi secures latas sicut carnificum, ut et terebras, quibus crudeliter unus alterum tractat, praeter alia dira. Ibi sunt aliqui ex Judaeis, qui ita olim crudeliter tractarunt gentes; et hodie infernum hoc crescit, cumprimis ab illis qui sunt ex orbe ita vocato Christiano et in adulteriis omnem vitae suae jucunditatem habuerunt, qui ut plurimum quoque crudeles sunt. Quandoque jucunditas eorum vertitur in fetorem stercoris humani, qui, cum infernum hoc aperitur, (x)affatim exhalat; sentitus in mundo spirituum et tunc fere in deliquium inde lapsus sum; graveolentia ista stercorea per vices occupat infernum et per vices cessat; est jucundum eorum ex adulteriis quod in talem graveolentiam vertitur. Successu temporis, quando aetatem in talibus transegerunt, relinquuntur solitarii, et sedent in cruciatu, et fiunt sicut sceleta deformia, sed usque vivunt.