827. Qui insidiantur per amorem conjugialem et per amorem erga infantes, sic se gerendo ut maritus nullam suspicionem habeat quin hospites sint casti, insontes et amici, et sub tali specie, et alia multiplici, tutius adulterantur, ii sunt in inferno sub natibus in excrementis foedissimis, et devastantur usque dum fiunt sicut ossa, quia inter dolosos. Tales ne quidem sciunt quid conscientia; locutus cum iis, et mirati quod aliquis habeat conscientiam et quod dicant adulteria esse contra conscientiam; quibus dictum, quod adulteris talibus absque conscientia tam impossibile sit in caelum venire, sicut est pisci in aerem, aut volucri in aetherem, quia dum modo approximant, sentiunt quasi suffocationem, et vertitur jucundum tale in fetorem graveolentum; tum quod non possint aliter quam detrudi in infernum, et fieri demum sicut ossei cum pauca vita, quia vitam sibi talem acquisiverant, quam cum amittunt tantillum vitae vere humanae remanet.