7805. Cum spiritus illi adsunt, etiam spiritus angelici qui quoque ex tellure illorum adsunt, et assident capiti, et id speciali modo quasi implent; percipitur {1}etiam praesentia illorum ibi sicut lenis aspiratio, nam timent ne homo ex illorum allapsu et influxu vel minimum doloris aut anxietatis percipiat; illi regant spiritus castigatores et instructores, illos ne homini pejus faciant quam permittitur a Domino, {2}hos ut verum dicant. Cum spiritibus illis angelicis etiam loqui datum est. @1 enim$ @2 et quoque regunt spiritus instructores$