7804. Spiritus autem qui instruunt applicant quoque se lateri illorum sinistro, sed magis antrorsum; redarguunt etiam, sed leniter, et {1}mox docent quomodo victurus; apparent illi etiam obscuri, at non ut priores sicut nubes, {2}sed sicut saccis {3}induti; hi vocantur instructores, priores autem castigatores. @1 tunc quoque$ @2 d sed i et$ @3 investiti$