7806. Sunt bina signa quae apparent spiritibus illis cum apud hominem sunt; vident virum albentis faciei antiquum; hoc signum est ne aliud dicant quam verum; vident etiam faciem in fenestra; hoc signum est ut inde discedant; visus mihi est et antiquus ille, et quoque facies in fenestra; qua visa spiritus ilico a me discessit.