Arcana Coelestia (Elliott) n. 7621

Previous Number Next Number See English 

7621. Cum avis illa volabat circum caput, et adhuc in vitae vigore erat, visus {1}est spiritus, qui ex inferiore assurgebat, per regionem lumborum {2} ad regionem pectoris, is inde volebat auferre avem illam; sed quia tam pulchra erat, spiritus qui circum me inhibebant, ne illam auferret, visum enim suum in illa omnes tenebant; sed spiritus ille qui ex inferiore assurrexit tunc fortiter persuasit quod apud illum esset Dominus, et sic quod ex Domino id ageret; hoc tametsi plerique non credebant, quia ex inferiore assurgebat, usque tamen spiritus qui circum me non amplius inhibebant, quin auferret avem; {3}at quia tunc influebat caelum, non potuit retinere illam, sed mox remisit e manu liberam {4}. @1 erat$ @2 i usque$ @3 sed$ @4 i, et tunc ille subsidit ad inferiora unde fuit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church