Arcana Coelestia (Elliott) n. 7620

Previous Number Next Number See English 

7620. Continuatio de Spiritibus et Incolis Telluris Martis

Videbam flammeum quoddam pulcherrimum; erat varii coloris, purpureum, tum ex candido rubescens, colores illi etiam ex flamma pulchre rutilabant {1}; quandam etiam manum videbam, quae hoc flammeum non tenuit, sed cui adhaesit; primum inversae ejus parti, postea palmae seu volae, et inde lambebat manum circumcirca; hoc aliquanto tempore perstitit; dein manus haec cum flammeo removebatur ad distantiam, et ubi substitit erat lucidum; in lucido illo recessit manus; et tunc flammeum mutabatur in avem, quae principio erat similibus coloribus cum flammeo, et colores similiter coruscabant; sed colores illi successive mutati sunt, et cum coloribus {2} vitae vigor in ave; volabat circumcirca, et primum circum caput meum, dein antrorsum in angustum quoddam quasi cubiculum; et sicut volabat antrorsum magis, ita vita recessit, et facta est demum {3} lapidea; primum tunc colore margaritico, postea obscuro, sed tametsi absque vita, usque volabat. @1 i et coruscabant$ @2 i etiam$ @3 i sicut avis sculpta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church