Arcana Coelestia (Elliott) n. 7622

Previous Number Next Number See English 

7622. Cum hoc peractum est, spiritus qui circum me, qui avem illam et successivas ejus mutationes intense sunt intuiti, de illa inter se loquebantur, et hoc per insigne tempus; percipiebant quod tale visum non potuerit aliter quam caeleste quoddam significare; sciebant quod flammeum significet amorem caelestem et ejus affectiones: quod manus cui flammeum adhaerebat, vitam et ejus potentiam: colorum mutationes vitae varietates quoad sapientiam et intelligentiam; simile etiam (s)avis, cum differentia quod flammeum significet amorem caelestem et quae illius amoris sunt, et quod avis significet amorem spiritualem et quae illius amoris sunt; {1}(amor caelestis est amor in Dominum, et amor spiritualis est amor mutuus (c)et charitas erga proximum;) et quod mutationes colorum {2}et simul vitae in ave, usque dum facta {3} lapidea, significet varietates successivas vitae spiritualis quoad intelligentiam. (s) 2 Sciebant etiam quod spiritus qui ex interiore per regionem lumborum ad regionem pectoris ascendunt in forti persuasivo sint quod in Domino sint, ac inde credant quod omnia quae faciunt, etiam mala ac scelesta, volente Domino faciant. Sed tamen non inde scire potuerunt quinam per visum hoc intelligerentur; tandem instructi sunt e caelo quod incolae Martis intellecti sint; quod caelestis illorum amor, in quo adhuc plures sunt, significatus sit per flammeum quod adhaesit manui; et quod sapientia et intelligentia illorum per colorum successivas variationes; et quod avis in principio, cum in (x)pulchritudine colorum suorum ac in vigore vitae suae esset, significaret amorem illorum spiritualem; quod autem avis illa facta sit sicut lapidea ac nullius vitae, et tunc coloris obscuri, quod id significaret incolas qui a bono amoris se removerunt ac in malo sunt, et tamen credunt quod sint in Domino. Sed quia de incolis illis qui tales sunt, et de statu vitae illorum, plura detecta et quoque ostensa sunt, licet illa ad finem capitis sequentis referre. @1 A has no brackets$ @2 in ave et simul vitae$ @3 i sit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church