Arcana Coelestia (Elliott) n. 7074

Previous Number Next Number See English 

7074. Aliqui ex spiritibus telluris Mercurii ad me veniebant missi ab aliis, ut audirent quid {1}apud me ageretur; quibus unus ex spiritibus nostrae telluris dicebat quod dicerent suis, ut non aliud quam verum loquerentur, et non, ut solent, interrogantibus opposita objicerent; nam si aliquis ex nostrae telluris spiritibus ita faceret, plecteretur; sed tunc respondebat cohors quae remota erat, (c)e qua spiritus illi emissi erant, quod {2}si ideo plecterentur, omnes plecterentur, quoniam aliter facere nequeunt ex continuo usu; dicebant quod cum loquuntur cum hominibus suae telluris, {3} ita quoque faciant; at hoc non animo illos fallendi, sed ut sic inspirent desiderium sciendi; cum enim opposita objiciunt, et occultant res certo modo, tunc cupido sciendi excitatur, (c)et sic ex studio explorandi illa, memoria locupletatur. @1 hic$ @2 sic$ @3 i quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church