Arcana Coelestia (Elliott) n. 7073

Previous Number Next Number See English 

7073. {1} Praeterea locutus sum cum illis de ovibus et agnis, sed talia non volebant audire quia ea illis percepta sunt ut terrestria; causa erat quia non intelligebant quid innocentia, quam `agni' significant; quod apperceptum est ex eo, cum dicerem quod agni nec in caelo ut agni repraesentati appareant, sed cum nominantur, ibi loco illorum percipiatur innocentia; tunc dicebant se non scire quid innocentia, sed (t)modo scire quoad vocem; causa est quia modo cognitionibus, non autem usibus, qui sunt cognitionum fines, afficiuntur, n. 6815; ita quia non afficiuntur cognitionum finibus, nec scire possunt ex perceptione interna quid innocentia. @1 In A this was written after n. 7076, but numbers were altered for its insertion here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church