Arcana Coelestia (Elliott) n. 7075

Previous Number Next Number See English 

7075. De eadem re cum illis alia vice quoque loquebar; et quia sciebam quod loquerentur cum hominibus suae telluris, quaerebam quomodo incolas suos instruunt; dicebant quod non instruant illos quomodo se res habet, sed usque {1}insinuent aliquam rei apperceptionem, ut inde cupido sciendi alatur et crescat; nam si responderent ad omnia, periret cupido; addebant quod opposita objiciant etiam ob causam ut veritas dein melius appareat; nam omnis veritas {2} apparet {3} relative ad opposita. @1 insinuent altered to insinuarent$ @2 i non$ @3 i nisi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church