Arcana Coelestia (Elliott) n. 6557

Previous Number Next Number See English 

6557. `Et viderunt fratres Josephi, quod mortuus pater illorum': quod significet abalienata a vero et bono, et apperceptionem quod exsuscitata Ecclesia, constat ex significatione `videre' quod sit intelligere et appercipere, de qua n. 2150, 2325, 2807, 3764, 3863, 4403-4421, 4567, 4723, 5400; ex repraesentatione `filiorum Jacobi' qui hic `fratres {1}', quod sint abalienata a vero et bono; cum enim occidere voluerunt, (c)et vendiderunt Josephum, tunc repraesentabant abalienata a vero et bono; quod (t)ille status hic {2}significatur, patet a verbis eorum, `Dixerunt, Fortassis odio habebit nos Joseph, et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi'; inde est quod oppositum tunc repraesentaverint; ex significatione `mortuus esse' quod sit resuscitata esse, nempe Ecclesia, de qua n. 3326, 3498, 3505, 4618, 4621, 6036, (x)6221; et ex repraesentatione `Israelis' qui hic est `pater {3}', quod sit Ecclesia, de qua n. 4286, 6426; inde patet quod per `viderunt fratres Josephi quod mortuus pater illorum' {4}significetur apperceptio ab abalienatis a vero et bono quod exsuscitata Ecclesia {5}. @1 i Josephi$ @2 intelligatur$ @3 i illorum$ @4 significentur abalienata$ @5 i et apperceptIo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church