Arcana Coelestia (Elliott) n. 6558

Previous Number Next Number See English 

6558. `Et dixerunt Fortassis odio habebit nos Joseph': quod significet quod internum rejecerint, constat ex significatione `odio habere' quod sit {1}aversari et rejicere; et ex repraesentatione `Josephi' quod sit internum, de qua n. 6177, 6224, non quod Joseph rejecerit, sed quod illi Josephum; quod tribuatur interno quod `Joseph', quod est externi quod `fratres ejus', est secundum apparentiam, sicut quod tribuatur Jehovae odium et vindicta, quae tamen sunt apud hominem. @1 rejicere, nam qui odio habet, is aversatur et rejicit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church